[Image of sphaera  materialis] OPENING AND APOLOGIA, Chapter 4 of

Christophorii Clavii
In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco Commentarius
Nunc tertio ab ipso auctore recognitus, et plerisque in locis locupletatus. Maiori item cura correctus.

Venetiis
Apud Bernardum Basum
sub signo Solis
1596.

<p.431>

Caput Quartum: De Circulis, et Motibus Planetarum, et de causis eclipsium Solis, et Lunae.

Notandum, quod Sol habet unicum circulum, per quem movetur in superficie lineae eclipticae, et est eccentricus. Eccentricus quidem circulus dicitur non omnis circulus, sed solum talis, qui dividens terram in duas partes aequales, non habet centrum suum cum centro terrae, sed extra. Punctus autem in eccentrico, qui maxime accedit ad firmamentum, appellatur Aux, quod interpretatur elevatio. Punctus vero oppositus, qui maximae remotionis est a Firmamento, dicitur oppositum Augis. Solis autem ab occidente in orientem duo sunt motus, quorum unus est ei proprius in circulo suo eccentrico, quo movetur in omni die, ac nocte 60. minutis fere. Alius vero tardior est motus sphaerae ipsius supra polos axis circuli signorum, et est aequalis motui sphaerae stellarum fixarum scilicet in 100 annis gradu uno. Ex his itaque duobus motibus colligitur cursus eius in circulo signorum ab occidente in Orientem per quem abscindit circulum signorum 365. diebus, et quarta unius diei, praeter rem modicam, quae nullius est sensibilitatis.

COMMENTARIUS

- Argumentum 4. cap.-

Postquam in praecendentibus auctor egit de motu primi mobilis, qui fit ab ortu in occasum, et de iis, quae illum motum sequuntur, nempe de ortu, et occasu signorum, de diebus, et noctibus, etc. Disputat nunc in ultimo huius operis capite de motu aliorum coelorum, que fit ab occasu in ortum: ac praecipue de motu Solis ac Lunae, ut nobis aperiat rationes eclipsium Lunarium, et Solarium. At quoniam haec omnia brevisseme ab auctore perstringuntur, propterea et nos brevissimi hac in parte erimus, praesertim quia tractatio haec, si pro dignitate tractari debet, longiorem expostulat sermonem, pertinetque ad Theoricas planetarum, quas, favente Deo, brevi in lucem edemus.

PLAN OF THE ARGUMENT

Back to list of sections