PLAN OF THE ARGUMENT

<p.432>

Eccentrici, et Epicycli quibus phainomenois<gr> ab Astronomis inventi sint in coelo.

Quia vero auctor hoc loco docet ex recepto Astronomorum decreto, Planetas moveri in orbibus eccentricis, et epicyclis, quos nonnulli philosophorum cum Averroe e medio prorsus tollere conantur, tanquam repugnantes Aristoteli, et philosophiae naturali: idcirco antequam contextum auctoris interpreter, operae pretium me facturum arbitror, si breviter hoc loco (ut illis, qui enixe id a me flagitarunt, satisfaciam) adducam experientias varias, quibus Ptolemaeus, Alphraganus, Thebit, et alii fere Astronomi omnes maxime permoti fuerunt, ut in coelis orbes eccentricos, et epicyclos esse crederent: Deinde vero proponam potissimas rationes Averrois, sectatorumque ipsius, quibus huiusmodi orbes impetunt, et omnino destruere conantur: Tertio denique easdem dissolvam, et frivolas esse ostendam; ut quilibet intelligat, Astronomos non sine ratione; sed magna industria, et incredibili felicitate hosce orbes in coelo invenisse: philosophos autem, qui Averroem sequuntur, temere tanto impetu in eosdem insultare. Sed ante omnia paucis explicandum est, quo pacto orbes eccentrici, et epicycli in coelo sint concipiendi, ut facilius postea intelligatur, phaenomena ab Astronomis ubivis locorum observata, positis illis orbibus in caelo, defendi facili negotio posse, iisdem vero orbibus sublatis, phaenomena locum non habere, sed omnia prorsus corruere.

WHAT ECCENTRICS AND EPICYCLES ARE

Back to list of sections