WHAT ECCENTRICS AND EPICYCLES ARE

- Orbis eccentricus simpliciter quod -

Orbis igitur eccentricus in coelo cuiusvis planetae, qui Eccentricius simplicter dicitur, est ille, cuius tam concavum, quam convexum habet centrum a centro Universi, seu totius coeli diversum, ita ut uniformis fit, quoad crassitiem instar cuiuslibet sphaerae caelestis, sitque immersus intra crassitiem totius caeli, et terram ipsam ambiat. Ex quo fit, ut (cum caelum totum cuiuscunque planetae sit quaqua versus uniformis crassitiei, habeatque centrum cum toto mundo commune) circa orbem eccentricum consistant alii duo orbes difformis crassitiei, unus supra ipsum, et alter infra; ita ut superior tenuissimus sit ea parte, qua eccentricus orbis maxime a centro mundi recedit, crassissimus vero in parte opposita ubi idem eccentricus proximus terrae est; contra vero in inferiori pars crassissima teniussimae superioris subsit, crassissimae vero tenuissima. Ita enim tam convexa superficies superioris orbis, quam concava inferioris idem centrum habebit quod totum coelum planetae, nempe centrum mundi, ut res postulat: concava autem superficies superioris, et convexa inferioris idem habebit centrum, quod orbis eccentricus, atque adeo totum caelum tam secundum concavum, quam secundum convexum aequaliter ad centro mundi distabit: quod non contingeret si circa eccentricum orbem non ponerentur duo hi posteriores inaequalem habentes crassitiem; qui ab auctoribus dici

- Eccentrici secundum quid qui sint. -

solent Eccentrici secundum quid, propterea quod secundum unam superficiem extremam idem habent centrum cum toto Universo, secundum vero alteram aliud: quemadmodem et prior appellatur Eccentricus simpliciter, quod secundum utramque superficiem diversum habeat centrum a centro totius Universi. Itaque si caelum planetae cuiusvis plano secetur per duo puncta Eccentrici simpliciter, quorum unum ad terra sit remotissimum, alterum vero propinquissimum terrae, efficietur sectio, qualem apposita figura refert, in qua Eccentricus simpliciter exprimitur per orbem album, cuius centrum tam secundum convexum, quam secundum concavum est F. Duo <p.433> autem orbes circunstantes [Materialized eccentric & epicycle] nigri representant eccentricos secundum quid, quorum superioris convexa superficies ABCD, et concava inferioris centrum habet E, quod etiam mundi totius centrum est, tam secundum superficiem convexam, quam secundum concavam. Superficies vero tam concava superioris orbis, quam convexa inferioris ex F, centro eccentrici simpliciter describitur. Quae cum ita sint, componetur caelum totum cuiusque planetae ex tribus orbibus partialibus, eccentrico simpliciter, et duobus eccentricis secundum quid; excepto caelo Mercurii, et caelo Lunae. Utrumque enim horum ex pluribus orbibus constituitur, ut in Theoricus exponetur.

- Caelum cuiusque planetae ex pluribus orbibus componitur. <Fig. A> -

- Epicyclus quid. -

Epicyclus autem est sphaerula solida intra crassitiem eccentrici simpliciter immersa, ita ut circa suum proprium centrum circumvolue possit. Huiusmodi sphearula in dicta figura repraesentatur per circulum ex centro G, descriptum. In epicyclo affixus est Planeta, et ad eius motum circa centrum G, defertur, ideoque ab Ptolemaeo appellatus est orbis revoluens stellam, sue planetam; Epicyclus autem ad motum eccentrici simpliciter circa terram circumvehitur, Sole excepto, qui non habet epicyclum, sed in ipso eccentrico simpliciter fixus ad eius motum circumducitur. Unde orbis eccentricus simpliciter ab artificibus deferens epicyclum, seu planetam nominatur.

- Circulus eccentricus, aux, oppositum augis, et linea augis quid. -

Circumferentia porro GH, in orbe eccentrico ad motum centri epicycli G, vel centri Solis descripta dici solet circulus eccentricus: Cuius punctum a terra remotissimum, quale est illud, quod sub A, collocatur, et in quo centrum Solis existit, quodque ad recta ducta per centra E, F, indicatur, Aux dicitur: oppositum vero punctum H, terrae propinquissimum appellatur Augis oppositum: Linea denique recta AC, per centra EF, ducta nominari consuevit linea augis, quia in hac reperitur Aux, eiusque oppositum, hoc est, punctum circuli eccentrici a terra maxime remotum, et punctum, quod ad terram maxime accedit, ut in Theoricis demonstratur. Sed iam ad phaenomena explicanda accedamus, quibus maxime Astronomi sunt impulsi, ut eccentricos orbes, atque epicyclos in sphaeris caelestibus invenerint.

NATURE OF PLANETARY MOTION

Back to list of sections