NATURE OF PLANETARY MOTION

- Antiqui cur putarint astra casu ferri. -

Igitur, ut paulo altius rem exordiar cum antiqui seculi homines animadverterent stellas, maxime erraticas, quae Planetae dicuntur, variis motibus ferri, ita ut nunc cursum quasi incitare, nunc vero eundem inhibere viderentur; <p.434> nunc eas omni quasi carere motu cernerent, ita ut illas in eodem loco caeli haerere putares; nunc easdem retroducere in Zodiaco: modo eas proxime ad terram accedere, et modo easdem longessime ab ea removeri; et denique sexcentas alias huius generis varietates, et quasi irregularitates in planetis deprehenderent: in maximos, et minime tolerandos errores de motibus astrorum lapsi sunt, ita ut opinarentur, eas in motibus suis carere certis, statisque legibus, et eiuscemodi varietates motuum casu potius aliquo ipsis accidere, quam firma, certaque ratione. Verum posteriores, et sanioris mentis homines, cum coepissent res celestes rectius, subtilius, scrupulosiusque intueri, in eam sententiam venerunt, ut pronunciarent, summae esse dementiae, putare, in corporum caelestium motibus aliquam reperiri irregularitatem, difformitatem, inaequalitatemve: sed e contrario in ipsis summam aequalitatem, uniformitatem, ac regularitatem poni debere.

- In motibus caelorum non esse irregularitatem -

Cum enim plurima in hisce inferioribus, et caducis rebus ordinatim, et certa servata lege moveri videamus, cur idipsum corporibus caelestibus, quae sunt omnium nobilissima, negari debet? Immo vero et rationes naturales persuadere videntur, nullam esse posse in motivus caelestibus irregularitatem. Nam si caeli irregulariter, et inaequaliter moverentur, hoc fieret aut in principio motus, ut in proiectis accidit, quae in principio velocius movetur: aut in medio, ut in animalibus videmus: aut denique in fine, ut contingit in Naturalibus. Cum igitur motus corporum caelestium careant hisce terminis, fieri non potest, ut in ipsis reperiatur aliqua inaequalitas, aut irregularitas. Deinde si irregulariter moverentur caeli, ita ut modo tardius, et modo velocius cierentur, id fieri non posset, nisi eorum virtutes motrices nunc debiliores, nunc vero firmiores redderentur, aut certe eorum potentiae resistentes nunc augerentur, nunc vero diminuerentur. Motus enim tardior efficitur, quando, manente eadem potentia resistente in mobili, vel medio, potentia movens debilitatur, aut manente eadem potentia movente, resistentia augetur in mobili, vel medio: Velocior autem motus redditur, cum, manente eadem resistentia in mobili vel medio, virtus motrix augetur, aut manente eadem virtute motrice, resistentia in mobili, vel medio diminuitur. Sed neutrum horum in coelestibus motibus reperiri potest. Intelligentiae enim, quae secundum doctrinam communem philosophorum, caelos movent, immutabilis sunt omnino: corpora item caelestia, si Aristoteli, eiusque sectatoribus credimus, omnis corruptionis, augmentationis, et diminutionis expertia sunt, et infatigabilia. Non ergo caelestia corpora motu irregulari cientur, sed certis, perpetuis, ac constantibus legibus circumferuntur. Id quod maxime experientiae, et Phaenomena Astronomorum declarant. Deprehensum enim est, Solem periodum suam absolvere semper spatio 365. dierum, cum quadrante unius diei fere: Martem quoque spatio duorum ferme annorum Zodiacum totum circuire. Iovem 12. et sic de relequis planetis. Argumento igitur est, Planetas habere certas, et staras suorum motuum leges: Alias fieri non posset, ut tam constantes periodos in suis motibus servarent.

PLURALITY OF PLANETARY MOTIONS AND ORBS

Back to list of sections