PLURALITY OF PLANETARY MOTIONS AND ORBS

- Planetas pluribus cieri motibus. -

Haec cum ita esse ratio persuaderet, quotidie tamen a peritis Astronomis multae irregularitates, ut diximus, in motu caelorum observarentur, cogitandum fuit, undenam irregularitates huiuscemodi proficiscerentur. Ac primum quidem venit illis in mentem, quemlibet planetam non uno motu, sed pluribus circumvehi. Si enim unum tantummodo haberet motum; nulla ratione supradictae apparentiae, et aliae, quas infra explanabimus, locum haberent, cum unus ac idem motus regularis simul, atque irregularis esse nequeat. Concludendum igitur fuit, singulis planetis varios esse motus attribuendos, quorum unusquisque <p.435> per se consideratus regularis sit, et aequalis, ut ratio dictat, omnes tamen simul apparentem illam irregularitatem efficiant, ut paulo post perspicuum fiet. Quoniam vero impossibile est, secundum decreta Aristotelis, et philosophorum, uni et eidem orbi caelesti, cum sit corpus simplex, plures inesse motus; coacti sunt singulis planetarum sphaeris plures assignare orbes partiales, ex quibus tota sphaera componantur, ut ex multitudine motuum horum orbium causas apparentes illius irregularitatis possent explicare. Unde quo motus alicuius planetae magis varius apparebat, eo etiam plures illi motus, atque orbes tribuendi erant.

CONCENTRIC ORBS

Back to list of sections