CONCENTRIC ORBS

- Sphaerae planetarum in orbes concentricos dividebantur ab Eudoxo, et Calippo. -

Hos autem orbes partiales non eodem modo omnes Astronomi constituerunt. Eudoxus enim, et Calippus, quorum opinio tempore Aristotelis, ut constat ex lib. 12 Metaph. celebris fuit, et quam etiam Averroes multis in locis, cum suis sectatoribus, defendere nititur, dividebant singulos orbes totales planetarum in plures orbes partiales concentricos, hoc est idem centrum cum toto caelo, et mundo habentes commune: quos quidem aiebant moveri super diversos polos in partes diversas. Ex qua positione efficitur, ut etiam si quilibet orbis partialis per se consideratus regulariter incedat, tamen, quia unus retardat quodammodo alterum, vel impellit, planeta ipse irregulariter videatur moveri. Quae quidem opinio (quam totis viribus inter recentiores Hieronymus Fracastorius in libello, quem de Homocentricus inscripsit, defendere conatur, et quam probare videtur Lucillus Philalaetus in libris de caelo, quibusdam mutatis) licet aliquas apparentias, quae ad tarditatem, velocitatemque motus pertinent, tueri possit, nullo tamen pacto omnium apparentiarum, quae quotidiana experientia in planetis deprehenduntur, rationem reddere potest, ut mox manifestabimus.

PTOLEMAIC ORBS

Back to list of sections