PTOLEMAIC ORBS

- Ptolemaeus cum aliis Astronomis divisit sphaeras planetarum in orbis eccentricos et epicyclos. -

Idcirco Ptolemaeus Astronomorum facile princeps (quamvis non desint qui dicant, idem prius fecisse Pythagoricos, licet minus dilucide, et accurate, quos imitatus deinde est Hipparcus) cum Albategnio, Thebith, et aliis Astronomis quam plurimis, considerans defectum horum orbium homocentricorum, sive idem centrum cum toto caelo habentium, ad defendenda omnia "phainomena"<gr> in planetis observata, aliam viam coactus est excogitare, qua omnia, quae, in planetarum motibus apparent, defendi possent. Cum vero diu cogitasset, vidit, (ut erat ingenio perspicacissimo) nulla id posse ratione facilius, et commodius fieri, quam per orbes Eccentricos, et Epicyclos, qui diversum habent centrum a centro totius caeli, ut supra exposuimus. Itaque singulos orbes planetarum divisit in Eccentricos orbes partiales, additis in singulis planetis, uno Sole excepto, singulis Epicyclis, quia per solos Eccentricos omnium apparentiarum ratio dari non poterat. Averroes quoque in commentariis in Almegestum Ptolemaie afferit, dari Eccentricos orbes, et Epicyclos in sphaeris caelestius. Apparentiae autem, quae Ptolemaeum, et alios Astronomos impulerunt, ut in caelis huiusmodi orbes eccentricos, et epicyclos esse crederent, fuerunt non paucae, eaeque insignes admodum, et illustres, e quibus nunc nonnullas in medium proferemus.

OBSERVATIONS SUPPORTING ECCENTRICS I: VARIATIONS IN APPARENT MAGNITUDE

Back to list of sections