- I. Apparentia probans dari Eccentricos. -
I. Sol, Luna, et quaevis alia stellarum errantium, ut ab Astronomis peritioribus diligentissime est observatum, modo remotior a terra modo propinquior apparet: Item (quod ex priori sequitur) diameter eius modo maior, modo minor, atque adeo et ipsa stella nunc maior, nunc minor videtur: Sol enim (ut caeteros nunc planetas omittam) existens in Capricorno, aut in aliis signis australibus, maior apparet, quam cum in Cancer, vel in aliis signis borealibus moratur; ita ut hac tempestate 1. in Capricorno, maximus appareat, in Cancer, vero minimus, diameterque eius ibi maxima, hic vero minima: haec autem inaequalitas paulatim tollatur, et <p. 436> variae magnitudinis Sol cernatur, prout a Capricornus, vel Cancer, recedit; ac proinde eius diameter visa varios arcus ex Zodiaco abscindat.
Cum ergo, ut a Perspectivis demonstratur, res eadem, quo propinquior est, eo
maior videatur, eo vero minor, quo longius a visu nostro se subducit, dubium non
est, Solem, Lunam, et reliquos planetas in orbibus, qui diversum centrum habent
a centro terrae, circumferri ut nunc propius ad terram accedere possint, nunc
autem ab ea longius digredi. Si namque in orbibus idem cum terra centrum
habentibus veherentur, aequaliter semper a terra distarent, atque adeo semper
eiusdem magnitudinis sese obtutui oculorum obiicerent, quod experientiae omnino
adversatur. Hoc planitus ut fiat, sit zodiacus ABCD, cuius centrum E, idem
qui mundi, et ex centro alio F, describatur Eccentricus circulus GHI, cum
tribus corporibus Solaribus, quorum G, in Auge sit remotissimum a centro mundi;
I propinquissimum; H, vero in mediocri distantia. Posito igitur, centrum
Solis in circulo eccentrico GHI moveri, perspicuum est corpus Solis, licet ex se
sit semper eiusdem magnitudinis, tamen propter varias, et inaequales a terra
distantias, cuius inaequalitatis causa est Eccentricus, in quo defertur, nunc
minus, nunc maius nostro apparere visui, prout maiorem, minoremve distantiam a
nobis obtinet; Ita ut cum fuerit in G, nempe in Cancer, diameter eius visa per
lineas EK, EL, corpus Solare tangentes auferat ex zodiaco arcum KL, qui continet
quatuor partes ex ii, quarum fere octo continentur in arcu OP, quem lineae
tangentes EO, EP, ex zodiaco ascendunt, cum Sol est in I, hoc est, in Capricorn,
et quarum ferme sex in arcu MN, includuntur, qui zodiaco intercipitur inter
lineas contingentes EM, EN, Sole posito in H, idest, in Aries, vel Libra. Quod
si circulus GHI, deferens Solem sub zodiaco ab occasu in ortum circa E, centrum
mundi, seu zodiaci esse descriptus, haec apparentia locum non haberet: quia
Sol semper aequaliter a nobis distaret. Idemque dicendum est de aliis
planetis. Hanc apparentiam concedit Averroes (ut mirum sit, quam inconstans hac
in parte fuerit) lib. I. Meteo. I. ubi ait:
Videtur,
quod Natura aequalizavit in hoc. Nam cum remittitur calor, qui est per
reflexionem, ut Sole existente, in Capricorn, accidit aequalitas in calefactione
ex propinquitate: et e contrario, quando accidit intensa caliditas propter
reflexionem ad angulos rectos, vel prope, ut dum Sol est in Cancer, distat tunc
magis Sol ad centro terra, ut remittatur calor.
[Idem lib. 12. Metaph. <p.437> comm. 45. fatetur, Lunam aliquando esse remotiorem, aliquando vero propinquiorem.]
1.Read "tempestate" for "tempestare". Back to document