CRITICISMS OF THE PRECEDING

Verum ad hanc apparentiam respondet Adversarii, concedentes, verum esse, Solem aliquando maiorem, aliquando minorem cerni, non propter minorem maioremve distantiam eius a terra; quia semper aequaliter a terra distat, cum (ut ipsi aiunt) in concentrico orbe feratur, sed propter vapores, qui inter Solem, et nostrum visum interponuntur, disgregantque radios visuales, ita ut Solem nunc maiorem, nunc minorem intueamur, etiamsi semper in orbe concentrico, et aequali distantia a terra ferratur. Idemque de aliis planetis dicendum est.

Caeterum haec responsio nullius est momenti. Non enim solum Sol, et alii planetae maiores visi sunt, quando vaporibus aer abundabat, sed etiam quando caelum erat serenissimum, et planeta idem eandem supra Horizontem habebat altitudinem. Verbi gratia, Sol existens in Cancer, ubi hodie Aux Solis reperitur, habensque altitudinem supra Horizontem grad. 20. ita ut a Zenith distantiam haberet grad. 70. multo minor semper apparuit Astronomis doctissimis, quam in Capricorn, ubi nunc est oppositum Augis, licet eadem esset aeris serenitatis, altitudoque eius supra Horizontem complecterentur grad. 20. distaretque a Zenith grad. 70. ut prius. Neque etiam valet, quod dicunt: Licet eandem Sol obtineat altitudinem, sitque semper caelum serenum; tamen quia, Sole existente in Capricorn, ubi oppositum Augis ponimus, hyems est, ac proinde aer crassior, eodem vero existente in Cancer, ubi Aux a nobis statuitur, aestas est, atque adeo aer rarior, et subtilior, sit, ut Sol in Capricorn, appareat maior, in Cancer, autem minor. Non valet inquam, quia aliquando tempore aestatis multo caligniosius est caelum, quam in hyeme, et tamen ibi Sol visus est minor, hic autem maior. Deinde, qui existente coelo sereno, crassities, aeris non potest esse tanta, ut tantam inaequalitatem in Solis magnitudine efficiat, praesertim cum in duobus proximis diebus, quorum alter fuit serenus, alter caliginosus, nunquam tanta sit deprehensa diversitas. Praeterea dicant, quicquid velint, de Sole, in Luna certe convincantur, necesse est. Luna enim, ut in eius Theorica explicatur, singulis mensibus mutat Augem, ita ut in spatio cuiuslibet mensis Aux ipsius, et oppositum Augis existat sub singulis signis Zodiaci; Ipsasque tam in aestate, quam in hyeme singulis mensibus bis in Auge reperitur, et bis in Augis opposito: nihilominus tamen nunc minor nunc maior apparet. Non ergo locum habet solutio in Luna. Accedit etiam, quod Sol non semper in eodem signo suam Augem habet fixam, sed mutatbilem semper et continue ad anteriores partes zodiaci, ut in eius Theorica demonstratur; futurumque aliquando est, ut eius Aux in Capricorn, et oppositum Augis in Cancer, existat: et tamen Sol hactenus, sicut et Luna, semper minor apparuit, et propinquior terrae in Auge, quamvis locum mutaverit, quam in opposito Augis. Et profecto mirabile videtur, planetis existentibus in opposito Augis, semper tantam esse caliginem, in Auge vero tantam serenitatem, ut ibi semper eodem modo maiores, hic vero minores appareant.

FRACASTORO'S EXPLANATION

Back to list of sections