FRACASTORO'S EXPLANATION

Videns Hieronymus Fracastorius, solutionem hanc non posse omnino satisfacere adductae apparentiae, et rem subtilius introspiciens, aliud commentum praeter vapores interiectos excogitavit. Dicit enim, non solum ob crassiorem aerem interpositum Planetas maiores apparere, dum sunt in eo loco caeli, ubi oppositum Augis statuimus, sed etiam, ac praecipue, quia partes, illae coeli, in quibus Augis oppositum ponitur sunt densiores, ita ut refrangantur ibi radii <p.438> visuales, atque ob id maiores, propinquioresque nobis appareant. Subtile sane, sed omnino futile figmentum. Si enim propter densitatem illarum partium caeli planetae maiores cernerentur, non apparerent eiusdem splendoris, ac claritatis per illas partes densiores, et per alias partes minus densas, sed ibi minorem haberent splendorem, hic vero maiorem: quando quidem densitas illa tanta est, ut sensibiliter maiores appareant. Quod est absurdum. Idem namque planeta tam clarus, et splendidus videtur, caeteris paribus, cum maior apparet, quam cum minor. Adde quod, si esset illa densitas, eaedem stellae fixae in zodiaco existentes uno tempore maiores nobis apparerent, quando nimirum illis supponuntur partes illae densiores, quam alio tempore, quod cum experientia pugnat. Immo vero, cum Luna bis in Auge, et bis in opposito Augis existat singulis mensibus, non poterit apparentia haec in densitatem illam referri, nisi quis dicat, totum caelum Lunae sub zodiaco densitatibus illis esse respersum. Quod absurdum est. Sequeretur enim, Lunam semper eiusdem debere magnitudinis apparere. Non ergo densiores illae partes in caelo Lunae poni possunt.

OBSERVATIONS SUPPORTING ECCENTRICS II: VARIATIONS IN PROPER MOTION

Back to list of sections