OBSERVATIONS SUPPORTING ECCENTRICS III: VARIABILITY OF ECLIPSES

- III. Apparentia probans dari eccentricos. -

III. Observatum est saepe numero, eclipses Solis fuisse inaequales, licet in singulis Sol, et Luna eundem situm habuerint: quae inaequalitas aliunde provenire non potuit, quam ab eccentrico. Quod ut planius fiat, accipiendum erit a Perspectivis: Quandocumque corpus aliquod luminosum illuminat aliud minus, quo propinquiora inter se fuerint haec duo corpora, eo maiorem partem minoris illuminari, et vehemintius, at minorem umbram effici, quam quando maiorem inter se habuerint distantiam. Tunc enim minor pars minoris illustrabitur, at maior efficietur umbra. E contrario vero: quando corpus aliquod luminosum illuminat aliud maius, quo minorem inter se distantiam habuerint, eo minorem partem maioris illuminari, at ampliorem proiici umbram, quam quando longius unum ab altero abfuerit. Tunc enim maior pars maioris [Variable illumination] <p.441> illustrabitur, at minor umbra efficietur. Quae omnia in proposita figura ob oculos ponuntur, in qua corpus luminosum, et maius est A; opacum vero, ac minus B, modo propius ad A, accedens, modo magis ab eo distans. Vides igitur, in propinquiori distantia corpus luminosum A, maiorem partem minoris corporis B, illustrare, et minorem efficere umbram, quam in maiori distantia, ubi idem corpus luminosum A, minorem partem minoris corporis B, illuminat, et maiorem umbram proiicit. Rursus vides, si A, corpus maius sit opacum: et B, minus luminosum, minorem partem corporis opaci A, illuminari a corpore luminoso B, propinquiori, et maiorem proiici umbra, quam a corpore B, remotiori. Maior enim tunc pars corporis A, illuminatur, et minor umbra proiicitur, ut perspicuum est in lineis tangentibus tam Solem, quam Lunam.

Hoc posito, deprehensum est a solertissimis Astronomis non semel, Luminaribus, Sole scilicet ac Luna; in eodem situ manentibus, v.g. in capite, vel cauda Draconis, (ubi necesse est existere utrumque planetam, ut eclipsis contingat, ut infra docebimus) servataque eadem diversitate aspectus, Eclipses Solis (quae fiunt ex interpositione Lunae inter nostrum aspectum, et Solem.) uno tempore maiores fuisse, longiorique tempore durasse, et in maiori portione terrae apparuisse, maioremque partem Solis obscuratam fuisse, quam alio tempore. Hoc autem fieri; nullo pacto potuisset, nisi dicamus, duos illos planetas aliquando minorem habuisse distantiam a terra, aut inter se, aliquando vero maiorem. Nam quando Sol longius a Luna abest, tunc, ut dictum est, maior proiicietur umbra in terra a Luna, quae Sole minor est, et maior pars Lunae a Sole illuminabitur. Ex quo fit, tempore Eclipsis Solaris maiorem tractum terrae obscurari, et longiore tempore Eclipsim durare. Contrarium vero continget, si Sol minorem a Luna habuerit distantiam. Tunc enim minor umbra a Luna in terra efficietur, et maior ipsius pars a Sole illustrabitur: ac proinde tempore eclipsis Solaris minor terrae superficies obscurabitur, minorique tempore Eclipsis durabit. Ut in proxima figura apparere potest, in qua corpus Solare sit A, terra L, Luna autem sit B, modo remotior a Sole, et propinquior terrae, modo propinquior Soli, et longius a terra distans. Dum igitur duo haec luminaria non possint minorem, aut maiorem distantiam habere inter se, vel a terra, nisi in Eccentricis moveri ponantur. (Si namque in concentricus veherentur, eandem semper distantiam haberent tum inter se, tum etiam a terra, ut patet.) ratione valde consentaneum est, dari in caelis orbes eccentricos, in quibus planetae moveantur, ut possint aliquando magis, et aliquando minus distare inter se, vel a terra, ac proinde ratio possit reddi illius inaequalitatis in Eclipsi Solari.

Et ut, quod ipsi quoque aliquando observavimus hac in parte, in medium proferamus, recitabo duas insignes Eclipses Solis, quae meo tempore contigerunt non ita pridem, quarum unam anno 1559. Conimbricae in Lusitania circa meridiem observavi, in qua interponebatur Luna directe inter visum, ac Solem, ita ut totum Solem non modico temporis intervallo contegeret, essentque tenebrae quodammodo maiores, quam nocturnae. Neque enim, ubi pedem quis poneret, videre poterat, clarissimeque stellae in caelo apparebant, et (quod mirabile erat) aves ex aere in terram, prae horrore tam terrae obscuritatis, decidebant. Alteram Romae anno 1567. circa etiam meridiem conspexi, in qua rursus Luna etsi inter visum, ac Solem interiiciebatur, non totum tamen Solem obscurabat, ut in priori, sed (quod nunquam fortassis alias evenit) relinquebatur in Sole circulus quidam exilis undique totam Lunam ambiens. Ex quibus <p.442> duabus eclipsibus perspicue admodum colligitur, Solem, et Lunam in utraque eclipsi non habuisse eandem distantiam a terra, vel inter se. Si enim eandem distantiam et inter se, et a terra habuissent, quis non videt, eodem modo Solem debuisse in utraque eclipsi obscurari? Id quod a perspectivus facile demonstrabitur, et res perspicua est in manu. Si namque manus eandem semper distantiam habet a muro aliquo, et ab oculo, ita ut inter murum, et oculum collocetur, perpetuo eandem partem muri e conspectu auferet, non autem nunc maiorem, et nunc minorem. Igitur nulla ratione dici potest, duo haec luminaria in concentricis orbibus moveri, quia hac ratione semper aequaliter inter se, et a terra distarent; atque adeo apparentia haec eclipsium Solarium locum nullo modo posset habere.

Rursus non raro animadversum est, luminaribus eisdem in eodem situ existentibus, utpote uno in capite Draconis, et in cauda altero, et Luna eandem latitudinem habente, eclipses Lunares (quae fiunt ex interpositione terrae inter Solem, ac Lunam, quia tunc Luna terrae umbram ingreditur, ita ut a radiis Solibus amplius non illustretur, ut postea dicemus.) uno tempore citius incepisse, et maiores fuisse, longiorique tempore durasse, quam alio tempore. Quod fieri nulla ratione potuisset, nisi Luna in una eclipsi maiorem umbram terrae fuisset ingressa, quam in alia. Ita enim fit, ut in illa indiguerit longiori tempore, ut sese ab umbra expediret, quam in hac, atque adeo maior ibi, quam hic eclipsis Lunae contingerit. Atqui terra maiorem umbram efficere non potest uno tempore, quam alio, nisi Sol ad eam nunc magis, nunc minus accedat, ut ad initium huius tertiae apparentiae docuimus: Neque etiam Luna, si umbra terrae semper esset eadem, nunc maiorem umbram pertransiret, nunc minorem, nisi magis uno tempore ad terram accedat, quam alio. [Variable eclipses] Cum ergo neque Sol, neque Luna terrae magis possit appropinquare uno tempore, quam alio, nisi eccentricum utrique planetae tribuamus, in quo circumferatur, ut patet, non erit alienum a veritate existimare, eccentricos orbes in sphaeris caelestibus existere. Exemplum huius rei habes in hac opposita figura, ubi A, significat Solem modo terrae B, propinquiorem, modo ab eadem magis remotum. Ex quo fit, ut aliquando minor sit umbra terrae, aliquando maior, quam quidem Luna expressa per literam C, in eclipsi pertransit. Atque haec apparentia tantam etiam apud <p.443> Averroem vim habuit, ut ingenue afferuerit lib. 2. de caelo, comm. 32. Fortasse non alia via defendi posse hanc apparentiam de Eclipsi Lunari, quam per orbem Eccentricum, quod tamen alibi negavit. Ecce aliam inconstantiam Averrois.

OBSERVATIONS SUPPORTING ECCENTRICS IIII: DIURNAL PARALLAX

Back to list of sections