- IIII. Apparentia probans esse Eccentricos. -
IIII. In Luna, Mercurio, et Venere non semper ab Astronomis
inventa est eadem diversitas aspectus, sed modo maior, modo
minor, etiamsi planeta eundem situm habuerit: ita ut in Luna
v.g. aliquando diversitas aspectus comprehenderit
grad. I. min. 6. aliquando vero tantummodo
gra. 0. min. 50. ut ait Gemma Frisius non
ignobilis scriptor inter recentiores, et hoc, Luna habente eandem
altitudinem supra Horizontem. Necesse igitur est, planetam
modo altiorem fieri respectu centri terrae, modo
humiliorem. Quando enim planeta est humilior, hoc est,
terrae propinquior, maiorem admittit aspectus diversitatem,
quando vero sublimior a terra fertur, minorem: dummodo tam
ibi, quam hic eandem habeat supra Horizontem altitudinem, ut
supra demonstravimus cap. I. cum de ordine sphaerarum
caelestium disputaremus,
et perspicue etiam apparet in hac
praesenti figura, in qua ad sinistram astrum modo remotius a
terra, modo propinquius terrae, eandem habet altitudinem respectu
lineae rectae ductae ex centro mundi per centrum astri, hoc est,
eandem altitudinem veram, sive eundem locum verum: Ad
dextram vero astrum nunc minus a terra distans, nunc magis,
eandem habet alitudinem respectu lineae recte aeductae ab oculo,
seu superficie terrae per astri centrum. Non potest autem
unum, idemque astrum modo terrae propinquius fieri, modo ab eadem
abesse longius, si in orbe concentrico feratur, sed solum, si in
Eccentrico, ut ex dictis perspicuum est. Non ergo sine
ratione Astronomi planetas in Eccentricis orbibus circumduci
affirmarunt. Hae sunt quatuor apparentiae, (relictis multis
aliis) quibus merito Astronomi contendunt persuadere, planetarum
sphaeras componi ex orbibus eccentricis, in quibus propriis
motibus deferantur ab occasu in ortum. Quae quidem eodem
ordine probant, et convincunt, in omnibus Planetis, uno excepto
Sole, dari etiam Epicyclos, in quibus ipsi planetae revolvantur,
ut ex iis, quae iam sequuntur, perspicuum fiet.
OBSERVATIONS SUPPORTING EPICYCLES I: VARIATIONS IN APPARENT MAGNITUDE AT APOGEE