- I. Apparentia probans dari Epicyclos. -
I. Planetae, Sole excepto, existentes in Augae
Eccentrici, id est, in puncto eccentrici a terra remotissimo, non
eodem semper modo se habent ad terram. Nunc enim
sublimiores, nunc humiliores feruntur: Nunc (quod ex primo
sequitur.) diametri eorum minores, nunc maiores; Planetae
deniquae ipsi propterea modo minores, modo maiores apparent,
minoremque nunc suis diametris portionem zodiaci abscindunt, nunc
maiorem: Idemque prorsus contingit, planetis in opposito
Augis Eccentrici exstentibus. Haec autem diversitas ratione
solius Eccentrici fieri non potest. Cum enim Aux Eccentrici
semper sit in eadem distantia a terra, planeta in Auge existens
semper eodem modo appareret, quoad propinquitatem, et distantiam,
magnitudinem, et parvitatem. Idemque accideret, planeta in
opposito Augis existente. Deberet namque semper planeta in
Auge esse remotissimus a terra, et in Augis opposito
propinquissimus, (ut in Sole experimur, qui solum in eccentrico
orbe circumfertur.) cum tamen aliquando remotior, aliquando
propinquior appareat tam in Auge <p.444> Eccentrici, quam
in opposito Augis.
Immersus igitur erit intra crassitiem
Eccentrici Epicyclus, ad cuius motum planeta revolvatur.
Ita enim nullo labore praedictae diversitatis causam reddemus.
Sit enim Zodiacus, cui centrum idem cum centro mundi sit A;
Eccentricus vero deferens planetam sit BCDE, cuius centrum F, a
mundi centro diversum; Aux Eccentrici sit B, et oppositum Augis
D. Quod si Luna v.g. solum in hoc Eccentrico
moveretur, procul dubio in Auge B, remotissima semper a nobis
cerneretur, et minima: In opposito vero Augis D,
propinquissima nobis, et maxima perpetuo appareret. Cuius
contrarium accidere deprehensum est ab Astronomis. At posito
Epicyclo GHI, in quo planeta affigatur in puncto G, vel I,
liquido constat, Lunam, (quod de aliis etiam planetis
intelligas.) quamvis in Auge Eccentrici, vel opposito Augis
extiterit, tamen quia tunc reperitur v.g. in Epicyclo ad
punctum G, remotiorem a nobis apparere, quam cum in Epicyclo ad
punctum I, extiterit. Sed dicet fortasse aliquis, frustra
concessos esse Eccentricos, si per Epicyclum tueri possumus,
planetas modo a terra esse remotiores, modo minus
distantes. Cui respondendum est, quemadmodum per solum
Eccentricum haec apparentia defendi non potest, ut diximus, ita
quoque eandem per solum Epicyclum defendi non posse. Compertum
namque est a Mathematicis, Lunam v.g. existentem in puncto
Epicycli G, a terra remotissimo, non semper eandem a terra
habuisse distantiam, neque eiusdem semper apparuisse
magnitudines. Quod idem accidere cognoverunt, dum Luna in
puncto Epicycli I, terrae proximo existebat. Idemque in aliis
planetis observarunt. Necesse igitur est, Epicyclum deferri
in orbe Eccentrico, non autem in concentrico, ut tanta diversitas
locum inveniat. Quare non frustra in planetis, praeter
Epicyclum, Eccentricus constituitur, cum uterque orbis
necessarius sit, ut praedictam apparentiam tueamur. Vidi ergo
certe paucis annis elapsis Martem tanta
magnitudine, ut duplo tunc maior caelo serentissimo appareret,
quam alio tempore, et multi mirarentur existimantes, novum in
coelo sydus effulsisse. Quod idcirco dixerim, ut studiosus
lector videat, tam illustrem esse hanc apparentiam de magnitudine
planetarum, quae sine Eccentricis et Epicyclis defendi non
potest, ut sponte sese oculis nostris interdum obiiciat sine
ministerio instrumentorum.
OBSERVATIONS SUPPORTING EPICYCLES II: VARIATIONS IN PROPER MOTION AT APOGEE