OBSERVATIONS SUPPORTING EPICYCLES II: VARIATIONS IN PROPER MOTION AT APOGEE

- II. Apparentia probans dari Epicyclos. -

II. Omnes planetae, praeter Solem, existentes in Auge Eccentrici, quamvis ex se ibi tardius moveantur respectu centri terrae, ut supra de Sole est dictum, tamen aliam adhuc ibi deprehensi sunt habere irregularitatem. Nam Luna v.g. aliquando velocius in Auge, aliquando tardius visa est moveri. Idemque in Augis opposito compertum est; ita ut Luna aliquando in zodiaco percurrat uno die serme grad. 15. alio vero die tantum grad. 11. Quod quidem sicut per solum Eccentricum defendi nequit, (alias namque eadem apparentia <p.445> in Sole reperiri deberet quod falsum est. Movetur enim semper eadem tarditate, dum est in Auge, dum vero in Augis opposito est, eadem celeritate.) ita facillimo negotio eam tuebimur, si in epicyclo lunam moveri ponamus, et in eccentrico, ut ex superiori figura constat. Si enim Eccentricus Lunae secundum signorum successionem moveatur, (ut re vera movetur) hoc est, ab Aries, in Taurus, et a Taurus, in Gemini, etcetera nempe in dicta figura ex C, in B, et ex B, in E, etcetera. Epicyclus autem eiusdem feratur in superiori quidem parte (ut in eius Theorica ostenditur.) contra successionem signorum, motu videlicet motui Eccentrici contrario, puta, ex G, in H, sumendo Epicyclum superiorem in figura, vel ex H, in G, sumendo inferiorem; In parte autem inferiori Epicycli secundum signorum seccessionem, quemadmodum et Eccentricus, nempe in Epicyclo superiori nominatae figurae ex H, in I, at in inferiori, ex I; in H; perspicue intelligitur, Lunam, dum revolvitur in superiori parte Epicycli ferri tardius, cum contra motum Eccentrici vehatur: in parte vero inferiori incitatius, cum geminetur quodammodo eius motus versus eandem partem. Accedit etiam, quod Luna in suo Eccentrico regulariter movetur circa centrum terrae, (ut in eius Theorica cum Ptolomaeo demonstrabimus) unde sine Epicyclo rationem huiusce tarditatis, velocitatisque reddere non possumus. Haec varietas in aliis etiam planetis, praeter Solem, notata est suo modo. Unde et ipse in Epicyclis revolventur. Caeterum multo evidentius in superioribus tribus planetis, Marte, Iove, et Saturno, necnon in Mecurio, ac Venere, Epicyclus inventus est. Hi enim planetae nunc progredi in Zodiaco a partibus occidentalibus versus orientales cernuntur, nunc vero retrocedere a partibus orientalibus versus occidentales. Dum enim sunt in superiori parte Epicycli, vovuntur secundum successionem signorum, quemadmodum et in Eccentrico: Unde incitatur eorum motus ab occasu in ortum, et sic progredi videntur; ita ut si v.g. aliquis illorum est in gr. 1. Leo, mox futurus sit in gr. 2. deinde in 3. etc. Dum vero in parte Epicycli inferioiri versantur, cientur contra signorum successionem, hoc est, contra motum quem Epicyclus habet in Eccentrico: atque ita retrogredi videntur, ita ut, si v.g. illorum quispiam in grad. 4. Leo, versatur, mox futurus sit in grad. 3. deinde in 2. etc. quae omnia clarius explicabuntur in Theoricis. Cur vero retrogradatio haec in Luna non appareat, cum tamen in suo Epicyclo in diversas cieatur partes, et dissimiles, in eius Theorica ostendemus. Itaque cum haec apparentia nullo modo sine Epicyclo, facillime autem, illo posito, defendi possit, ut ex dictis constat, verisimile erit, quemlibet planetam, Sole excepto, in Epicyclo moveri.

OBSERVATIONS SUPPORTING EPICYCLES III: VARIABILITY OF LUNAR ECLIPSES

Back to list of sections