OBSERVATIONS SUPPORTING EPICYCLES III: VARIABILITY OF LUNAR
ECLIPSES
[- III. Apparentia probans dari Epicyclos. -]
III. Veteres ac diligentes astrorum observatores
considerarunt aliquando duas eclipses Lunares, Sole et Luna in
eodem situ in utraque manentibus, puta Sole in capite Draconis,
et Luna in cauda, existenteque Sole in utraque in eodem loco
Eccentrici, ita ut in utraque eandem a terra distantiam habuerit,
atque adeo eandem utrobique umbram terra proiecerit;
inveneruntque alteram eclipsium longiori tempore durasse, quam
alteram. Cuius quidem inaequalitatis causa Eccentrico soli
tribui non potest. Maior enim, vel minor duratio eclipsis
accidit ob ingressum Lunae in maiorem, vel minorem umbram
terrae: At tunc in utraque eclipsi eadem semper fuit umbra
terrae, cum Sol ponatur aequaliter a terra in utraque
remotus. Oportet igitur Lunam ipsam in altera eclipsium
minus remotam fuisse a terra, in altera vero magis. Nam cum
terrae umbra porrigatur in conum, quod terra minor sit, quam Sol,
sit, ut quo propinquior terrae fuerit umbra, eo latior sit, quo
vero remotior a terra, eo angustior, et minus lata. Ex quo fit,
Lunam, quo
propinquior fuerit terrae, eo maiorem
pertransire umbram, eo autem minorem, quo longius a terra
recesserit; atque adeo eclipses fieri inaequales, quoad
magnitudinem, ac durationem. Verum haec minor, maiorve
distantia Lunae a terra in eclipsi Lunari tribui nullo modo
potest eius Eccentrico. Ratione enim Eccentrici Luna in
omni eclipsi tam Solari, quam Lunari eandem habet a terra
distantiam; propterea quod Luna (ut in eius Theorica
declaribitur) tam in coniunctionibus eius cum Sole, quam in
oppositionibus (Fit autem omnis eclipsis Solis in aliqua
coniunctione, et eclipsis Lunae in oppositione aliqua) semper in
Auge sui Eccentrici existit. Confugiendum igitur est ad
Epicyclum. Sic enim sine magno labore tuebimur hanc
inaequalitatem eclipsium Lunarium, licet luminaria ambo eundem
situm habeant, quoad caput, et caudam Draconis, aequaliterque
semper Sol a terra distet, et Luna in Auge sui Eccentrici
existat.
Nam in una eclipsium potest Luna esse in puncto
Epicycli terrae proximo, in alia vero in puncto remotissimo a
terra. Unde maior erit prior eclipsis, longioreque tempore
durabit, quam posterior: quia in illa pertransit Luna
maiorem umbram terrae, in hac autem minorem. Exemplum habes
in proposita hac figura, in qua ABCD, refert Eccentricum Solis;
FIGL, Eccentricum, qui centrum Epicycli Lunae defert: FHGK,
Eclipticam, quae Eccentricum Lunae secat in punctis F, et G,
quorum F, v.g. caput Draconis, at G, cauda Draconis
nominatur: A, est Sol in capite Draconis existens, E, terra,
et G, centrum Epicycli in cauda Draconis existens, etc. Quod si
quis dicat, hinc sequi, non recte nos supra ex Eclipsibus
collegisse, dari Eccentricum Solis, quandoquidem, ut hic diximus,
maior et minor eclipsis per Epicyclum fieri potest: occurrendum
est, Epicyclum Lunae satis non esse. Nam deprehensae
sunt duae eclipses Lunares inter se inaequales, existentibus
luminaribus in eodem, ut diximus, situ, quoad caput, et caudam
Draconis, et manente Luna
in eadem parte Epicycli, puta vel in superiori, vel inferiori.
Non potest autem huius inaequalitatis causa assignari, nisi
dicamus, luminaria in una eclipsi minorem inter se habuisse
distantiam, vel certe alterum planetarum magis ad terram
accessisse, vel magis ab ea recessesse, quam in altera. Cum
ergo minor haec, aut maior distantia in Epicyclum Lunae non
possit referri, quod Luna in eadem semper parte Epicycli ponatur
extitisse in utraque eclipsi, necessario dandus erit etiam
Eccentricus.
OBSERVATIONS SUPPORTING EPICYCLES IIII:
VARIABILITY OF LUNAR PARALLAX
Back to list of sections