- IIII. Apparentia probans dari Epicyclos. -
IIII. Observatum est, Lunam in eodem puncto sui
Eccentrici existentem, in Auge v.g. vel opposito Augis, non
semper eandem aspectus diversitatem habere, sed modo maiorem,
modo minorem. Quod nulla ratione fieri potest, nisi in
eodem punctio Eccentrici modo magis accedat ad terram, et modo
magis ab eadem distet. Quocirca in Luna concedendus etiam
est Epicyclus. Hoc enim posito, dicta apparentia nullam
prorsus habebit difficultatem. Ut in proposita figura
manifestum esse potest, in qua ad sinistram sumpta sunt duo
puncta opposita in Epicyclo visa, nimirum per rectam lineam ab
oculo per centrum Epicycli eductam: ad dextram vero accepta
sunt duo puncta opposita in Epicyclo vera, hoc est, per lineam
rectam e centro terrae per centrum Epicycli porrectam. In
quibus quidem punctis sidus lunare collocatur. Caetera ex
ipsa figura sunt perspicua.