OTHER ARGUMENTS 1: DYNAMICS OF CELESTIAL SPHERES

- Aliae rationes confirmantes dari Eccentricos et Epicyclos. -

- 1. Ratio. -

His, et multis aliis apparentiis, quas dedita opera hic omittimus, accedunt tres rationes, quae confirmare videntur, dari in sphaeris caelestibus orbes Eccentricos, et Epicyclos: quarum prima haec sit. Ab omnibus Astronomis, ac philosophis tanquam evidens, et per se notum recipitur, quemlibet orbem caelestem superiorem suo motu secum trahere inferiorem orbem sibi contiguum, et concentricum. Id quod experientia ipsa magistra verissimum esse dedicimus. Videmus enim sphaeras omnium planetarum, simul cum Firmamento, et nono coelo, spatio 24. horarum ad motum diurnum primi mobilis rapi ab ortu in occasum. Rursus experimur, easdem sphaeras planetarum, una cum Firmamento ad motum nonae sphaerae trahi ab occasu in ortum, licet tardissime, nempe in spatio 49000. annorum secundum Alphonsum, vel secundum Ptolemaeum in spatio 36000. annorum. Denique animadversum est, omnes caelos planetarum paulatim etiam moveri ad motum trepidationis, seu accessus, et reccessus octavae sphaerae. Cuius rei signum est, quod maximae Solis declinationes, et aliorum planetarum mutatae sunt. Cum igitur maxima singularitas motuum in planetis reperiatur, ita ut nullius motus proprius inferiori planetae communicetur, ut cuius vel parum experto Astronomo, etiam adversariis, notum esse potest, et a nemine negatur, (Iuppiter enim nihil prorsus habet ex motu. 30. annorum Saturni Itemque Marti nihil communicatur ex motu 12. annorum Iovis, et sic de caeteris, ut omnes affirmant.) perspicuum esse videtur, orbes planetarum vectores non esse concentricos. Alioquin motus cuiuslibet superioris omnibus <p.448> inferioribus planetis communicaretur, quemadmodum id contingere videmus in sphaeris totalibus, ut diximus. Quod cum fieri non videamus, ut et adversarii testantur, dici non poterit, planetas ferri in orbibus concentricis, sed in eccentricis. Ita enim experientia illa adducta de singularitate motuum in planetis facillime locum inveniet. Diversitas enim centrorum impedimento est, quo minus eccentricus orbis cuiusvis planetae proxime inferiorem orbem sibi contiguum, cuius concava superficies concentrica est toti mundo, secum rapiat, nisi caelorum penetratio, aut scissio daretur, ut ex instrumento materiali facile percipi potest: Et utcunque etiam intelligitur ex figura prima huius quaestionis. Qui enim fieri potest, si attentius res consideretur, ut orbis simpliciter eccentricus GH, circa suum centrum F, trahat proxime inferiorem orbem eccentricum secundum quid, cuius superficies concava, una cum toto caelo, aequaliter a centro mundi E, distat, nisi hic inferior orbis penetret, aut scindat caelum inferioris planetae, quod intra concavum dicti orbis eccentrici secundum quid continetur? Scio auctores orbium concentricorum confingere infra singulorum planetarum orbes, singulos orbes restituentes, quos Fracastorius Circitores appellat, quorum officium sit, ut quantum superiores planetae inferiores trahunt suis motibus, tantum ipsi inferiores planetas in contrariam partem restituant. Verum hoc figmento simile esse videtur. Praeterquam enim, quod hac ratione maxima confusio in motibus introducitur, non video, quo pacto primum mobile omnibus inferioribus sphaeris motum diurnum possit communicare, cum in medio positi sint circitores illi, qui inferiores sphaeras omnino prohibent, ne a superioribus rapiantur, nisi quis dicat, singulas sphaeras planetarum proprios habere motus diurnos ab ortu in occasum, qui in spatio 24. horarum absolvantur, quod novum est, atque inauditum, et a nemine hactenus concessum.

OTHER ARGUMENTS 2: REJECTION OF THE ALTERNATIVES, FLUID HEAVENS AND CONCENTRIC SPHERES

Back to list of sections