OTHER ARGUMENTS 2: REJECTION OF THE ALTERNATIVES, FLUID HEAVENS AND CONCENTRIC SPHERES

- 2. Ratio. -

Secunda ratio haec est. Si planetae in orbibus eccentricis non deferuntur ab occasu in ortum, devehentur utique aut per orbes concentricos, aut certe per sese movebuntur in caelis, ut pisces in mari, vel aves in aere: Sed hisce duobus modis non moventur. Igitur in eccentircis feruntur. Consecutio manifesta est: Maior quoque propositio patet ex sufficienti partium enumeratione. Minor vero probatur, quoad utramque partem. Quod enim planetae non moveantur per sese, (ut a posteriori parte incipiamus.) veluti pisces in mari, vel aves in aere, multis rationibus probare nititur Aristoteles in lib. de caelo, et a nobis evidenti argumento confirmatum est supra, quando cap. 1. ostendimus cum auctore, caelum ab oriente volui in occidentem; et est communis omnium philosophorum, et Astronomorum doctrina. Immo si ita moverentur, et non potius ad motum orbium, in quibus sunt, nullam, certam scientiam de illorum motibus habere possemus. Cum enim, ut in superioribus apparentiis dictum est, planetae aliquando magis, aliquando minus a terra absint: interdum velocius moveatur, interdum quasi cursum inhibeant; nunc stare videantur, nunc progredi sub Zodiaco ab occasu in ortum, nunc retrogredi; quis est, qui non videat, planetas, si moventur ut pisces, seu aves, aliquando suos circulos, quos ab occasu in ortum describunt debere relinquere, ut magis possint a terra recedere, et ad eandem accedere: aliquando autem proprium cursum negligere, rursusque in oppositam partem retrocedendo niti; aliquando denique cursum omnino sistere in caelo, ut penitus non moveantur? Quae si fierent, quonam modo, obsecro, eorum periodi definiri poterunt? qua item ratione cognosci, quanam in parte caeli altius a terra digressuri sint planetae, et iterum ad terram <p.449> reversuri, etc. Quod etiam planetae non circumducantur ab occasu in ortum in orbibus concentricis, ita perspicuum fiet. Primum, quia hac ratione non possunt supra adducta phaenomena defendi, maxime illa, quae de maiori, minorique distantia a terra, ac de maiore, minoreque planetarum magnitudine sunt observata. Quod si alias apparentias, nempe tarditatem motus, ac velocitatem; directionem, retrogradationem, ac stationem planetarum tuere contendunt per orbes concentricos, id solum in genere, et valde confuse efficere videntur. Dicunt enim, omnia haec provenire, eo quod unus orbis concentricus modo alterum retardet, modo magis promoveat, modo retroducat, etc. sed quo pacto, quando, et in qua caeli parte haec fieri debeant, non docent. Deinde, quia multa absurda, et incommoda ex positionae orbium concentricorum consequuntur. Primum quidem, quoniam, ut paulo ante dictum est, inferioribus planetis communicarentur motus superiorum, quod cum experientia pugnat. Deinde vero, quia volentes omnia per concentricos orbes tueri, fingunt orbes quosdam in sphaeris planetarum, qui eos deferant a septentrione in austrum, et contra. Quo posito, quis tam hebes est, et iners, qui non videat, Solem non posse semper sub ecliptica incedere, maxime sub ecliptica primi mobilis, quod illo motu non fertur; cum per se ab ortu cieatur in occasum, unum autem corpus simplex unum tantum possit habere motum? Immo si moveretur a septentrione in austrum, vel contra, mutaretur in eadem civitate perpetuo altitudo poli. quod est contra manifestissimas experientias. Quis item tam rudis, et ignarus est, qui hoc posito, non perspiciat, Solem aliquando futurum in polo arctico, aliquando antarctico; aliquando oriturum in ea parte, ubi nunc occidit, et 1 . aliquando occasurum ibi, ubi nunc eundem cernimus oriri? Quod quidem ingenue fatetur Heironymus Fracastorius princeps orbium concentricorum: et in sphaera materiali facile apparet, hoc aliquando debere sequi ex huiusmodi motu caelorum a septentrione in austrum, et contra. Immo idem affirmat, bis iam ab orbe condito hoc accidisse, secundum quosdam Aegyptios. Hoc autem quam falsum sit, et riduculum, quis non videt? Per Historias siquidem, et traditiones Mathematicorum et philosophorum cognovimus a tempore 2000. annorum, et eo amplius hucusque (ut retroacta tempora omittamus) Solem et alias erraticas stellas statis anni diebus in eadem civitate prope idem punctum Horizontis oriri, et occidere, eandemque habere altitudinem meridianam, et eandem magnitudinem diei, ac noctis. Quae tamen omnia mutari debuissent in tanto annorum intervallo, si motus ille in rerum natura existeret. Si igitur ab exordio mundi, ex communi sententia, nondum effluxerunt anni 7000. quo modo non erit fabulae anili persimile, bis iam factam esse tantam mutationem in Sole? Omitto plurima alia absurda, quae inde consequuntur: Neque vero quispiam nobis obiiciat motum trepidationes, ex quorundam sententia, quo omnes stellae, ac planetae cientur: quia cum hic motus sit tam imperceptibilis, ut vix a peritissimis Astronomis deprehendatur, non poterit notabilis mutatio fieri in stellis, et planetis, ut patet in maxima declinatione, quae a tempore Ptolemaei ad nostram usque aetatem nondum ad dimidiatum gradum decrevit. Adde, hunc motum nondum circumducere astra circulariter a septentrione in austrum, sed solum planetas eo motu trepidare quasi, et nunc paulatim a septentrione in austrum, nunc iterum ab austro in septentrionem vehi insensibili mutatione. Postremo ex orbibus concentricis maxima oritur confusio, ob ingentem eorum multitudinem, quam eorum defensores introducunt. Ex quo etiam sequatur, necesse est, mira perturbatio motuum.

- Quot orbes concentrici ponantur a Fracostorio. -

Ponunt enim, ut apud Fracastorium est manifestum, orbes, seu spheras mobiles 77. vel 79. octo quidem stellatas, reliquas vero omnes stellis <p.450> privatas, quarum sex supra Firmamentum collocant. quod non solum maiori parti Astronomorum adversatur, qui hactenus tres tantum sphaeras caelestes non stellatas supra Firmamentum invenerunt; verum etiam pugnat cum omnibus Peripateticis, qui, ex Aristotelis sententia, ne unum quidem orbem supra Firmamentum admittere volunt.

- Quot orbes ponantur ab iis qui Eccentricos concedunt. -

Tantam confusionem vitant ii, qui eccentricos orbes ponunt in caelis; quia in universum orbes duntaxat 33. concedunt, ambientes quidem terram 28. sex vero Epicyclos, qui toti extra terram extant. Unde non erit tanta motuum multitudo, praesertim cum semper duo orbes eccentrici secundum quid simul proportionaliter progrediantur, ut in Theoricis explicatur, ita ut octo orbibus motus proprius denegetur, sintque quilibet duo orbes eccentrici secundum quid instar unius orbis, cum eodem semper motu ambo ferantur. Itaque cum, secundum celeberrimum philosophorum axioma, frustra fiat per plura, quod fieri potest aeque bene per pauciora; ponantur autem a nobis triplo fere pauciores Eccentrici, quam ab adversariis concentrici; et non solum aeque bene, sed multo melius omnia phainomena<gr> per eccentricos defendantur quam per concentricos, cum sexcentarum apparentiarum ratio per concentricos dari nequeat, ut ex dictis perspicuum est; quis dubitabit, potius in caelis esse orbes eccentricos, et Epicyclos constituendos, quam concentricos, praesertim cum naturali philosophiae eccentrici nihil omnino repugnent, ut ex solutionibus argumentorum Averrois, eiusque sectatorum constabit?

1. "aliquando antarctico . . . occidit, et" omitted in 1611 ed. Back to document

OTHER ARGUMENTS 3: PROPER METHODOLOGY IN NATURAL PHILOSOPHY

Back to list of sections