- 3. ratio probans dari Eccentricos et Epicyclos. -
Postremo ita licebit propositum concludere. Sicut in
philosophia naturali per effectus devenimus in cognitionem
causarum, ita etiam in Astronomia, quae de corporibus caelestibus
a nobis remotissimus agit, necesse est, ut in cognitionem
ipsorum, coordinationem, constitutionemque perveniamus ex
effectibus, hoc est, ex motibus stellarum per sensus nostros
perceptis. Quemadmodum enim ex generatione, et corruptione
mutua rerum naturalium philosophi naturales cum Aristotele
Materiam primam cum aliis duobus principiis transmutationis
naturalis, et multa alia collegerunt: sic etiam Astronomi
per motus caelorum in genere varios ab ortu in occasum, et ab
occasu in ortum investigarunt certum numerum sphaerarum
caelestium; alii quidem octo, quod octo tantum diversos motus in
genere cognoverint, alii autem decem ex decem motibus diversis in
genere notatis: Item eadem ratione per alia
phainomena<gr> ordinem inter caelestes sphaeras
constituerunt, ut cap. 1. copiose a nobis est expositum.
Quamobrem conveniens est, et rationi maxime consentaneum, ut ex
motibus planetarum particularibus, et variis apparentiis
Astronomi inquirant numerum partialium orbium, qui planetas tam
variis motibus circumducunt, eorumque constitutionem, ac
figuram: ea tamen lege, ac conditione, ut omnium motuum,
apparentiarumque causae possint commode assignari, nullumque inde
absurdum, quod philosophiae naturali repugnet, inferri possit;
Quocirca cum Eccentrici orbes, et Epicycli sint eiusmodi, ut per
illos Astronomi nullo labore omnia phainomena