RESPONSE OF THE ADVERSARIES

- Responsio adversariorum ad tertiam rationem. -

Verum hanc rationem enervare conantur adversarii dicentes se concedere, positis orbibus eccentricis, et Epicyclis, omnia phainomena<gr> posse defendi, <p.451> non tamen ex hoc sequi, dictos orbes in rerum Natura reperiri, sed esse omnino fictitios: tum quia fortassis omnes apparentiae possunt commodiore via defendi, licet ea nobis adhuc sit ignota, tum etiam, quia fieri potest, ut per dictios orbes vero apparentiae defendantur, quamvis ipsi omnino fictitii sint, et nullo modo vera causa illarum apparentiarum quemadmodum etiam ex falso verum colligere licet, ut ex Dialectica Aristotelis constat.

His possumus addere confirmationem hoc modo. Nicolaus Copernicus in opere de revolutionibus orbium caelestium tuetur omnia phainomena<gr> alia via, ponendo scilicet Firmamentum immobile, et fixum, Solem quoque fixum in centro Universi, tribuendoque terrae existenti in tertio caelo triplicem motum, etc. Quare necessarii non sunt Eccentrici, et Epicycli ad phainomena<gr> tuenda in planetis: Rursus Ptolemaeus per Epicyclum reddit omnium apparentiarum causam in Sole, quas per Eccentrici defendit: Non ergo colligi potest ex tertio nostro argumento, Solem in Eccentrico moveri, cum fortassis in Epicyclo vehatur.

CONFUTATION OF THE RESPONSE OF THE ADVERSARIES: PROPER SYLLOGISMS

Back to list of sections