- Confutatio responsionis adversariorum. -
Dicendum nihilominus est, tertium nostrum argumentum suum robur retinere, responsionemque adversariorum nihil concludere. Primum enim, si commodiorem viam habent, exhibeant illam nobis, contentique erimus, et illis maximas agemus gratias. Nihil enim aliud contendunt Astronomi, quam ut omnia phainomena<gr> in caelo quam commodissime tueantur, sive hoc fiat per eccentricos orbes, et Epicyclos, sive alio modo. Et quia nulla via hactenus commodior inventa est; quam ea, quae per Eccentricos, et Epicyclos omnia defendit, credibile valde est, sphaeras caelestes ex orbibus eiusmodi constare. Quod si commodiorem viam nobis non possunt exhibere, certe acquiescere deberent huic viae ex tam variis phainomenois<gr> collectae: si prorsus destruere nolunt non tantum philosophiam naturalem, quae in scholis praelegitur, sed etiam intercludere aditum ad omnes alias artes, quae per effectus causas investgant. Quotiescumque enim quispiam per effectus manifestos causam aliquam collegerit, dicam idem prorsus, quod ipsi, nimirum aliam fortasse causam nobis ignotam dari posse illorum effectuum. Aut certe si quiescendum est in hac causa inventa, quod connexionem quandam habeat cum effectibus, ex quibus collecta est, concedendi etiam erunt Eccentrici, et Epicycli: qui tantum connexionem cum apparentiis habent, ut omnes per illorum motus facili negotio possint defendi. Deinde, si propterea non recte colligitur ex apparentiis, Eccentricos, et Epicyclos in caelis reperiri, quia ex falso colligi potest verum, ruet universa philosophia naturalis. Nam eodem pacto, quando aliquis ex effectu noto concludet, hanc vel illam esse illius causam, dicam ego, verum id non esse quia ex falso licet colligere verum: atque ita omnia principia naturalia a philosophis inventa destruentur. Quod cum sit absurdum, non recte enervari videtur nostri argumenti vis, ac robur ad adversariis. Dici etiam potest, regulam illam Dialecticorum [Ex falso sequitur verum.] non esse ad rem: quia aliter ex falso infertur verum, et aliter per Eccentricos, et Epicyclos defenduntur phainomena<gr>. Ibi enim ex vi formae syllogisticae verum ex falso colligitur. Unde cognita veritate alicuius propositionis, possunt disponi praemissae falsae in tali forma, ut necessario ex vi syllogismi propositio illa vera concludatur. Ut quia ego scio, animal esse sensitivum, possum conficere talem syllogismum. Omnis planta est sensitiva: Omne animal est planta. Igitur omne animal est sensitivum. Quod si de conclusione aliqua dubitem, nunquam ex falsis praemissis acquiram certitudinem illius, etiamsi ex vi syllogismi recte colligatur quia alioquin omnia facile hoc modo concluderem. Ut