HOW THIS PERTAINS TO COPERNICUS

Quod vero attinet ad Nicolaum Copernicum, dicimus, eum non respuere eccentricos, et epicyclos tanquam fictitios, et philosophia repugnantes. Ponit enim ipse idem terram, tanquam epicyclum; et in Luna statuit epicycli epicyclum: Sed hoc solum conari, ut periodos motuum planetarum emendet, quas iam claudicare invenerat. Difficile enim admodum est, periodos motuum ita definire, ut multis annorum seculis a vero non devient, cum nullus unquam mortalium unius planetae potuerit periodum ita determinare, ut non super sint aut desint aliquae minutiae, quae in magno annorum intervallo, notabilem, errorem inducant. Ut mirum sane sit, Deum Opt. Max. planetarum motus tantis difficultatibus obstruere voluisse, ut nemo hominum eos perfecte possit assequi, sed semper inveniat, quod in tanto artificio tam nobilium corporum, et in tanta eorum motuum harmonia, et concordia admiretur, perpetuis laudibus eorum conditorem, et motorem celebrando. Ut potissimum propter constitutionem caelorum, eorumque motus, in quibus semper superesse videtur, quod summa diligentia inquiratur a solertissimis rerum caelestium perscrutatoribus, scriptum esse videatur ab Ecclesiaste cap. 3. [Et mundum tradidit disputationi eorum] ne videlicet aliquando, si perfecte caelorum numerum ordinem, constitutionem, et motum intellexissent homines, desinerent opera Dei inquirere, et admirari, et ingenia, sublata exercendi causa, cessatione torperent. Itaque quod alia via Copernicus phainomena<gr> tueatur, mirum non est. Quia enim ex motibus eccentricorum, et epicyclorum cognovit tempus, quantitatem et qualitatem apparentiarum tam futurarum, quam praeteritarum, potuit ut erat ingeniosissimus, novam viam excogitare, qua illae apparentiae commodius (ut ipse putabat) defendi possent, et periodi motuum aliqua ex parte emendari, quas iam animadverterat claudicare, quod praecipuum videtur fuisse studium Copernici, ut diximus, quem admodum etiam cognitam aliquam conclusionem possumus in pluribus syllogismis, etiam ex falsis praemissis inferre. Tantum autem abest, ut propter doctrinam Copernici tollantur eccentrici, et epicycli, ut multo magis propterea ponendi sint. Idcirco enim Astronomi hos orbes excogitarunt, quia certo certius ex variis phaenomenis deprehenderunt, planetas non ferri, semper aequali distantia a terra. Quod quidem libenter Copernicus admittit, cum <p.453> secundum eius doctrinam planetae semper inaequalem a terra habeant distantia, ut patet expositione terrae extra centrum mundi in tertio caelo. Solum hoc ex eius positione colligitur, non esse certum omnino, talem esse constitutionem Eccentricorum et Epicyclorum, qualem Ptolemaeus facit: quandoquidem multa phainomena<gr> possunt alia via defendi. Neque vero nos in hac quaestione aliud contendimus lectori persuadere, quam planetas non ferri aequali semper distantia a terra: atque adeo vel esse in caelis orbes Eccentricos, et Epicyclos eo ordine, quo eos posuit Ptolemaeus, vel certe aliquam horum effectuum ponendam esse causam aequivalentem Eccentricis, et Epicyclis.

- Praecipuum in hac quaestione propositum quod sit. -

Quod si positio Copernici nihil falsi, et absurdi involueret, dubium sane esset, utri opinioni, Ptolemaeine, an Copernici potius, (quod attinet ad huiusmodi phainomena<gr> tuenda) adhaerendum esset.

- Absurda, quae sequuntur positionem Copernici. -

Sed quoniam multa absurda, et erronea in Copernici positione continentur, ut quod terra non sit in medio Firmamenti, moveaturque triplici motu, quod qua ratione fieri possit, vix intelligo, cum secundum philosophos uni corpori simplici unus debeatur motus, et quod Sol in centro mundi statuatur, sitque omnis motus expers. quae omnia cum communi doctrina philosophorum, et Astronomorum pugnant, et videntur iis, quae sacrae literae plerisque locis docent, contradicere, ut copiosius cap. 1. pertractavimus: Idcirco anteponenda videtur opinio Ptolemaei huic Copernici inventioni. Ex quibus omnibus liquet, tam esse probabile, dari eccentricos orbes, et epicyclos, quam probabile est, dari octo, aut decem caelos mobiles, cum tam caelorum numerus, quam dicti orbes ex phainomenois<gr>, et motibus inventi sint ab Astronomis.

Iam vero ex eo, quod Ptolemaeus tam per Epicyclum, quam per Eccentricum phainomena<gr> Solis tuetur, solum colligitur, incertum esse, an in Eccentrico, an in Epicyclo Sol feratur: Sed utrumvis dicatur, perspicuum est, Solem inaequaliter a terra distare, et minime in orbe concentrico ferri, quod satis nobis est, ut diximus. Potius tamen Ptolemaeus elegit Eccentricum orbem in Sole, propterea quod centrum terrae ambit, et circundat. Sed proponamus iam argumenta Averrois, eiusque sectatorum, eaque refellamus, ut hinc quoque appareat, Eccentricos, et Epicyclos non esse monstra, aut portenta, nihilque omnino philosophiae naturali repugnare, ut falso adversarii putant.

ARGUMENTS AGAINST ECCENTRICS AND EPICYCLES

Back to list of sections