ARGUMENTS AGAINST ECCENTRICS AND EPICYCLES

- Argumenta adversus Eccentricos et Epicyclos. -

- 1. obiectio -

1. Primum igitur adversarii cum Averroe ita argumentatur. Ex Aristotelis sententia in lib. de caelo, motus simplex est triplex, a medio, ad medium, et circa medium: quorum priores duos elementis congruunt, posterior autem corporibus caelestibus. Sed si darentur Eccentrici, et Epicycli, moveretur aliquod corpus celeste ad medium, et a medio, cum eorum una pars magis ad terram accedat, et altera minus. Cum ergo hoc sit absurdum, quod corpora coelestia neque gravia sint, neque levia, ut naturalem propensionem habere possint ad motum ad medium, et a medio: non debuntur orbes Eccentrici, et Epicycli.

- 2. obiectio -

2. Corpus caeleste, auctore Aristotele, est perfecte sphaericum. Sed orbes Eccentrici secundum quid circumstantes Eccentricum simpliciter, perfecte sphaerici non sunt, cum ex una parte crassiores sint, et ex altera tenuiores. Ergo non sunt concedendi.

- 3. obiectio -

3. Si darentur orbes Eccentrici secundum quid, non possent moveri sine penetratione, aut scissione caelorum, cum crassior pars unius ingredi debeat partem eiusdem tenuiorem. Pari ratione, subintrante subtiliore parte locum crassioris, dabitur aut vacuum, cum pars tenuior explere nequeat locum <p.454> crassioris, aut certe rarefactio caeli. Quae cum absurda sint, absurdum etiam erit ponere orbes Eccentricos. - 4. Obiectio. -

4. Aristoteles lib. 2. de caelo affirmat, omnia phainomena<gr> planetarum defendi posse per pluralitatem motuum. Frustra ergo ponuntur Eccentrici, et Epicycli, repugnantque saltem Aristoteli. - 5. Obiectio. -

5. Idem est locus totius, et partis: Locus autem coeli, ut vult Averroes, est centrum mundi. Idem ergo erit centrum totalium sphaerarum, et partialium. Omnes ergo orbes concentrici sunt, nullus autem eccentricus. - 6. Obiectio. -

6. Quanto magis distat sphaera aliqua a primo principio,tanto pluribus motibus indiget, ut suam perfectionem adipiscatur, vel conservet, ut vult Aristoteles. Non ergo concedendi sunt Eccentrici,et epicycli, cum iis positis, pauciores motus habeat Sol, quam Saturnus, Iuppiter, et Mars, qui primo Enti sunt propinquiores.

- 7. Obiectio. -

7. Si in rerum natura existunt Eccentrici, movebuntur utique circa propria centra; Sed in omni centro, circa quod fit motus coeli, est terra quiescens, cum omne id, quod movetur, indigeat quiescente, ut vult Aristoteles. Quot ergo sunt Eccentrici, et Epicycli, tot erunt terrae quiescentes, quod absurdum est.

- 8. Obiectio. -

8. Si dantur Eccentrici, erit in rerum natura (ut ait Augustinus Niphus) aliquid supervacaneum, et otiosum, puta unus ex duobus orbibus eccentricis secundum quid, qui deferunt augem planetae. Uterlibit enim ipsorum satis est ad deferendam augem, eiusque oppositum, ut patet. Quare alter superfluus cum nullum habeat usum. Hae sunt rationes, quibus adversarii probare nituntur, orbus Eccentricos, et Epicyclos e medio esse tollendos: quibus addemus alias tres, quas Hieronymus Fracastorius ad finem libelli Homocentricorum adducit tanquam demonstrationes, quae refelli non possint: Harum prima ostendens, in Sole nullo pacto dari Eccentricum, haec est.

FRACASTORO'S ARGUMENTS

Back to list of sections