FRACASTORO'S ARGUMENTS

- 1. Obiectio Fracastorii. -

Si daretur Eccentricus orbis in Sole, cuius nimirum unum punctum maxime a terra recedat, sive a centro mundi, et quod et Aequatoris centrum est, et unum maximae accedat, describet punctum illud maxime remotum atque adeo, et Sol in illo existens, motu diurno parallelum magis ab Aequatore distantem, quam punctum aliud terrae proximum. Quare maximae declinationes Solis inter se aequales non erunt, sed septentrionalis, ubi hodie aux, seu punctum remotissimum existit, maior erit, quam australis, ubi nunc oppositum augis, seu punctum terris proximum, reperitur; cum tamen Astronomi omnes observarint, maximam Solis declinationem borialem australi esse aequalem. Rursus in sphaera, obliqua, Sole existente in auge, nempe in Cancer, esset arcus diurnus maior arcu nocturno, eodem existente in opposito augis, hoc est, in Capricorn, quod communi experientiae adversatur. Sole enim existente in gradibus Eclipticae oppositis, describuntur duo paralleli, quorum unius arcus diurnus aequalis est arcui nocturno alterius. Posteriorum deinde rationum, quae Epicyclos Veneris, et Lunae e medio tollunt, prima est eiusmmodi.

[Moon on epicycle] - 2. Obiectio Fracastorii. -

Si Epicyclus Veneris tantae esset magnitudinis, ut eius semidiameter comprehendat gr 43. et tota diameter gra. 86. pertingeret fere usque ad centrum terrae. Nam si semidiameter praecise contineret gr. 45. transiret Epicyclus per centrum terrae praecise. quod ipse Geometrice conatur probare. Cum ergo hoc absurdum sit, et contra experientiam, non erit in rerum natura Epicyclus Veneris.

- 3. Obiectio Fracastorii. -

Postremo si Luna circumvoluetur in Epicyclo, non semper <p.455> videremus eandem Lunae medietatem, sed quando est in parte Epicycli inferiori, una nobis appareret, et quando est in superiori parte, altera, ut in hac opposita figura manifestum est. Nam dum Luna est in parte inferiori Epicycli, apparebit nobis eius medietas, in qua litera A; Cum vero versatur in parte superiori, obiicietur nobis altera medietas, in qua litera B. Sed hoc est contra quotidianam experientiam. Videmus enim perpetuo maculas Lunae ad nos vergere. Ex quo sequitur, eandem nos semper medietatem intueri. Apparet igitur vanitas Epicycli in Luna. Affert quidem Fracastorius loco citato alias rationes, quas, quia nullius sunt momenti, consulto praetermittimus.

SOLUTIONS OF THE ARGUMENTS

Back to list of sections