SOLUTIONS OF THE ARGUMENTS

- Solutio 1. obiectionis. -

His autem omnibus argumentis facile satisfaciemus. Ad primum enim respondemus, Eccentricos, et Epicyclos moveri circa medium proprium, hoc est circa propria centra. Quod autem hoc motu nunc ad terram magis accedant, nunc longius ab ea demoveantur, hoc non est absurdum: quia hic accessus, et recessus non fit per lineam rectam, quem solum a corporibus caelestibus Aristoteles exclusit, cum solis elementis conveniat, quae gravia sunt, ac levia. Quod si quis contendat, Aristotelem contrarium putasse, condonandum ei hoc erit. Locutus est enim de aliis duntaxat motibus, qui suo tempore cogniti erant, quales sunt a medio, et ad medium per lineam rectam, et circa medium mundi. Quod si motus Eccentricorum, et Epicyclorum suo tempore noti fuissent, non dubito, quin aliter de motu circa medium locutus fuisset. Si vero adversariis solutio haec non satisfacit, probandum illis non erit, omnem motum caelestem fieri debere circa centrum mundi, quod nunquam assequentur. Non enim ad ipsos spectat, leges praescribere motibus caelestibus, sed ad Deum Opt. Max. qui infinita sua bonitate, ac providentia iudicavit expedire, ut planetae non in concentricis orbibus ferrentur circa terram. - Solutio 2. obiectionis. -

Secundam obiectionem solvemus, si dicamus, omnes orbes Eccentricos, etiam illos secundum quid, atque Epicyclos, perfectissime esse sphaericos, quoad propria centra. Superficies enim extimae omnium horum orbium secundum omnes partes aequaliter a suis centris absunt. Neque vero obstat, quod orbes Eccentrici secundum quid, crassiores sunt una parte, quam alia: quia nulla ratio naturalis persuadere potest, omnes orbes caelestes debere esse uniformis, et aequalis crassitiei. Si vero Aristoteles contrarium docuit, nos ei hac in parte non credimus.

- Solutio 3. obiectionis. -

Quod ad tertium argumentum attinet, vehementer miror, Averroem, et Averroistas, quos verius hac in parte Erroistas dixeris, tam infenso animo in Eccentricos, et Epicyclos ferri, ut intelligere noluerint, qua ratione moveantur. Non enim duo illi Eccentrici secundum quid ita moventur, ut pars tenuior unius succedat in locum crassioris, et contra, ut ipsi falso imaginantur, sed proportionaliter ita simul feruntur, ut perpetuo pars crassior inferioris subsit tenuiori parti superioris, et contra, secumque circumducant Eccentricum <p.456> simpliciter, ita ut alium motum non habeant, quam totum caelum planetae. Haberet autem vim argumentum, si Eccentricus simpliciter quiesceret, et eccentrici secundum quid circunstantes moverentur, quod verum non est.

- Solutio 4. obiectionis. -

Ad quartam obiectionem respondendum est, Aristotelem semper eius fuisse sententiae, ut in rebus Astronomicis consulendos esse Astronomos censeret. Unde tunc secutus est Astronomos sui temporis, nempe Eudoxum, et Calippum, qui nitebantur omnia phainomena<gr> tueri per circulos concentricos. Non dubito autem, quin, si tempore Ptolemaei extitisset, amplexus fuisset Eccentricos, et Epicyclos, quandoquidem omnia commodissime ea ratione defenduntur. Semper enim affirmat: in rebus Astronomicis Astronomis fidem esse habendam.

- Solutio 5. obiectionis. -

Ad quintam rationem dicimus, illam opinionem, quod caelum in loco sit per centrum, propriam esse Averrois. Unde si illam velimus acceptare, nihil contra nos concludit argumentum. Si quis tamen eam opinionem defendere voluerit, poterit dicere, Eccentricos etiam orbes, atque Epicyclos esse in loco per sua centra. Centrum autem mundi esse locum totalium caelorum, non autem orbium partialium. Si vero urgeat quis, eundem esse locum totius, et partium, illud intelligendum est de loco communi, non autem de proprio. Pars enim quaelibet lapidis eundum locum habet cum lapide communem, non autem eundem locum proprium, cum locus debeat esse locato aequalis. Sic igitur si tueri quis velit sententiam Averrois, dicere poterit, locum communem omnium sphaerarum tam partialium, quam totalium, non esse centrum mundi: sed centrum absolute, quodcunque illud sit, vel certe aggregatum ex omnibus centris: atque ita eas habere eundem locum communem, nimirum, centrum, quem libet tamen orbem habere proprium locum, nempe centrum proprium.

- Solutio 6. obiectionis. -

Ad sextum argumentum respondemus, non solum secundum orbes Eccentricos, et Epicyclos Solem pauciores motus habere, quam superiores planetas, sed etiam secundum concentricos, ut constat ex Fracastorio cap. 24. ubi numerum orbium percenset. Unde negamus, orbes caelestes, quo inferiores sunt eo pluribus debere motibus cieri, et eo paucioribus, quo superiores, cum experientia contrarium docuerit, ut et adversarii fatentur.

- Solutio 7. obiectionis. -

Ad obiectionem septimam negandum est, terram quiescentem necessariam esse in quolibet centro, ut circa illam orbes caelestes moveantur, Quamvis Deus Opt. Max terram hanc vel omnino auferret, vel alio appelleret extra centrum mundi, adhuc caeli motu diurno veherentur circa medium mundi.

- Solutio 8. obiectionis. -

Ad octavum argumentum dicendum est, duos orbes eccentricos secundum quid necessarios esse, ut totum caelum planetae mundo concentricum integrent, ac compleant Unde neuter eorum supervacaneus censeri debet. Totum enim caelum, quod ex illis componitur, proprium motum habet. Non autem solum hi orbes ponuntur, ut augem deferant, eiusque oppositum, quod falso obiectio assumit.

SOLUTION OF FRACASTORO'S ARGUMENTS

Back to list of sections