SOLUTION OF FRACASTORO'S ARGUMENTS

- Solutio 1. obiectionis. Fracastorii -

Iam vero, quod ad tria argumenta Fracastorii attinet, dicimus, primum nihil concludere in Sole. Quoniam enim Sol tantam distantiam habet a terra, ut vel nullam aspectus diversitatem, vel certe insensibilem admittat, sit ut cum planum Eccentrici ipsius semper in plano Eclipticae iaceat, (ut in Theoricis explicabitur.) perpetuo appareat sub Ecliptica, si e terra conspiciatur. Unde quando est in principo Cancer, vel Capricorn, videbitur eosdem parallelos motu diurno describere, quos eadem principia Cancer, et Capricorn in primo mobili describunt, qui aequales <p.457> sunt. Neque obstat, quod Sol sit in Auge, quando est in Cancer, et in opposito augis, quando est in Capricorn. Alias Saturnus, dum est sub Ecliptica, et in principio Cancer, describeret parallelum remotiorem ab Aequatore, quam Iuppiter, cum Saturnus longius a terra, quam Iuppiter, distet. Quod falsum est. Uterque enim planeta, dum est sub Ecliptica, et in principio Cancer, deprehensus est habere declinationem grad. 23 1/2. describereque motu diurno tropicum Cancer. Non ergo sequitur, declinationem maximam Solis borealem maiorem esse maxima declinatione australi: et in sphaera obliqua maximum diem in aestate longiorem esse maxima nocte in hyeme. Sequerentur autem omnia haec absurda, si Sol haberet notabilem diversitatem aspectus. Verum nihilominus est, centrum Solis in auge existentis describere motu diurno in suo orbe parallelum magis distantem ab Aequatore, quam dum in opposito augis existit, quia hic minus distantem describit: Sed quia uterque parallelus, propter nimiam Solis distantiam a terra, videtur describi a punctis, quae in primo mobili terminant rectae lineae a centro terrae per augem, et oppositum augis emissae, fit ut aequaliter iudicentur ab Aequatore abesse, quoad sensum.

- Solutio 2. obiectionis. Fracastorii -

Ad secundum argumentum Fracastorii respondemus, Astronomos non statuere, Epicycli Veneris semidiametrum continere grad. 43. sed partes 43. ex iis, quarum 60. in semidiametro circuli Eccentrici continentur. Ex quo fit, ut lineae ex centro terrae emissae, tangentesque Epicyclum auferant ex primo mobili ad utrasque partes lineae augis gradus ferme 45. quot nimirum ad summum Venus recedere videtur a Sole tam versus ortum, quam versus occasum. Sed hinc non sequitur, Epicyclum fere ad terram usque pertingere. Cum enim, ut Fernelius Ambianas in sua Cosmotheoria refert, Eccentrici circuli semidiameter contineat semidiametros terrae ferme 689. comprehendet propemodum semidiameter Epicycli terrae semidiametros 435 2/3. quem numerum si subtrahamus ex distantia terrae ab opposito augis, quae complectitur semidiametros terrae 674 2/3. fere, continebit intervallum inter centrum terrae, et oppositum augis Epicycli, dum Epicyclus terrae proximus est, nempe in opposito Augis Eccentrici, semidiametros terrae quasi 179. quae distantia plura milliaria continet, quam 640641. Nos tamen hanc distantiam concavi Veneris ex Maurolyco in 1. cap. aliquanto minorem constituimus, nempe terrae semidiametrorum 167 2/3. id est, milliariorum 600167.14/33. Non ergo Epicyclus Veneris terrae attingit, sed tanto intervallo ab ea distat, ut commode in eo caelum Mercurii, et caelum Lunae, una cum omnibus elementis includi possit. Figuram porro propriam cum proportionibus diametrorum Eccentrici, et Epicycli in Theorica Veneris idem Fernelius depinxit: ut ex ea quoque facile appareat, Epicyclum Veneris terram non posse attingere, sed intra crassitiem Eccentrici orbis immersum esse.

- Solutio 3. obiectionis. Fracastorii -

Postremo pro Epicyclo Lunae respondet Fernelius Ambianas libro citato, Lunam in Epicyclo circa proprium centrum proprium habere motum, Epicycli motui conformem, in contrariam tamen partem. Ex quo motu consequitur, ut Luna semper eandem maculatam faciem nobis obvertat. Neque hoc mirum videri debet, et absurdum, quamvis Aristoteles stellis proprios motus negaverit. Cum enim phainomena<gr> ostendant, Lunam ferri in Epicyclo, et semper eandem faciem ad nos convertere, necesse est, illam proprio motu circa proprium centrum circumvolui, ut semper in stabili quodam libramento permaneat. Ex his ergo omnibus constare arbitror, Eccentricos, et Epicyclos non esse adeo monstroso, et absurdos, ut ab adversariis finguntur, eosque ab Astronomis non sine magna causa inductos esse. Quod si propterea absurdi sunt censendi, quod diversa habeant centra, et Eccentrici secundum quid habeant inaequalem crassitiem: Cur non item absurdum esse dicamus, quod Luna non habeat aequalem densitatem, sed partes habeat alias alibi densiores, ut eius maculae indicant? Quas adversarii si propriis oculis non conspexissent, non dubito, quin propositas ab Astronomis etiam exsibilaturi fuerint. Ita illis religio est, quicquam in caelo admittere, quod a perfectissima uniformitate vel tantillum declinare videatur. Quid? quod in Firmamento, quod esse quasi regulam caeterorum orbium Aristotelei coguntur afferere, summa tamen apparet esse difformitas tum ex astris, tum, si veritatem sequamur, ex Lactea via? Cum igitur haec tanta inaequalitas in tota caeli profunditate, secundum densitatem, ac raritatem, ne ab adversariis quidem negetur, cur Eccentrici, et Epicycli absurdi et monstrosi, propter solam centrorum diversitatem, et inaequalem crassitiem censeantur? Sed de Eccentricis, et Epicyclis pro loco, et tempore satis disputatum sit. Nunc ad intermissam expostionem auctoris revertamur.

NOTANDUM, quod Sol habet unicum circulum, etc.

COMMENTARIUS

- Coelum Solis ex quibus componatur. -

PRIMUM igitur agit auctor de orbe, et motu Solis dicens, Solem habere unum circulum eccentriucum, in quo perpetuo sub Ecliptica defertur ab occidente in orientem.

Back to list of sections